- PARARIUS
- PARARIUSproprie qui nominibus faciendis intervenit, conciliator inter emptorem et venditorem, Seneca de Benef. l 2. c. 23. Quidam volunt nomina secum fieri, nec interpont pararios. Vide Cael. Rhodig. Lectionum Antiqq. l. 11. c. 10. et infra, voce Proxeneta. At Pararum Aes, apud Romanos, appellatum est, quod equitibus duplex pro binis (seu paribus) equis dabatur, Festus. Dicebantur autem pares equi, equi alias desultorii appellati, quibus utebatur in peraelio, ut sudante unô transirent in siccum, Id. Graecis ἄμφιπποι. Auctor ignotus de Verbis Milet. in fine Suidae voce Ο῾πλῖται, Ἄμφιπποι μὲν οἱ ἐπὶ δυοῖν ἀςτρώτοιν ἵπποιν συνδεδεμένοιν ὀχουμενοι, οἳ καὶ καταπηδῶσιν ἀπ᾿ αλλου ἐπ᾿ ἄλλον, Amphippi quidem sunt, qui devobus equis non stratis simul iunctis, vehuntur qui cum opus est, ab uno in alterum desiliunt. Quô nomine Aelianus in Tacticis nominari ait Barbaros propelsirum, Ω῾ς εἰθισμένους μεταβαί???ειν ἀπὸ ἄλλων ἵππων ἐπ᾿ ἄλλους, tamquam solitos ex uno equo in alterum transilire; In quo numero Moesi, apud Valer, Flaccum Argonauticῶn l. 6. v. 161.——— comitumque celer mutator equorumMoesus.Quadi etiam et Sarmatae, de quibus Amm. Marcellin. l. 17. Trahentesque singulos (equos) interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otiô integretur alternô. Sed et Romanos ita pugnâsse, ex praedictis videmus. Neque id hodie Arabibus ignotum, qui equum later alem appellant eum, quem a latere suo vacuum ducit eques, conscendendum cum necesse est. Ut de Tartaris nihil dicam, etc. Vide Festum in Paribus equis et Bochart. Hieroz. Part. prior l. 2. c. 9. ut et supra, ubi de equis Desultoriis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.